Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17.
[65]
catonem vero quis nostro-
rum oratorum, qui quidem nunc sunt, legit ? aut quis novit
omnino ? At quem virum, di boni ! mitto civem aut senatorem aut imperatorem; oratorem enim hoc loco quaerimus:
quis illo gravior in laudando ? acerbior in vituperando ? in
sententiis argutior? in docendo edisserendoque subtilior?
Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas
quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus. Licet ex his eligant ea quae notatione et laude
digna sint: omnes oratoriae virtutes in eis reperientur.
[66]
iam vero Origines eius quem florem aut quod lumen elo-
quentiae non habent ? Amatores huic desunt, sicuti multis
iam ante saeculis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi.
Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis
[autem1] apertis cum brevitate tum nimio acumine, officit2
Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod
idem Lysiae Demosthenes3) sic Catonis luminibus obstruxit
haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.
[67]
sed ea4 in
nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis antiquitate
delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc
in Catone ne5 noverunt quidem. Hyperidae volunt esse et
Lysiae. Laudo.
[68]
sed cur nolunt Catones6? Attico genere
[p. 1020]
dicendi se gaudere dicunt. Sapienter id quidem; atque
utinam imitarentur, nec ossa solum sed etiam sanguinem!
Gratum est tamen quod volunt.7—Cur igitur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur Cato? Antiquior
est huius sermo et quaedam horridiora verba. Ita enim
tum loquebantur. Id muta, quod tum ille non potuit, et
adde numeros et ut8 aptior sit oratio, ipsa verba compone et
quasi coagmenta, quod ne Graeci quidem veteres factitaverunt: iam neminem antepones Catoni.
[69]
ornari orationem
Graeci putant, si verborum immutationibus utantur9, quos
appellant τρόπους, et sententiarum orationisque formis, quae
vocant σχήματα: non veri simile est quam sit in utroque
genere et creber et10 distinctus Cato.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.